Charter Document - 05240024
Charter Number: | 05240024 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quit Obligation |
Date: | 1165 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Vuiardus Crassus miles de Uergeio et Gertrudis uxor eius dederunt Sancto Stephano quicquid habebant apud Espire in terris et pratis et decimis et censu de terra quam habebant a domino Vuillelmo de Fosseio laudantibus et concedentibus filiis suis Postea defuncto ipso Vuiardo Petrus clericus filius eius calumniauit canonicis Sancti Stephani quicquid eis pater suus donauerat dicens se donum non laudasse proinde Canonici uolentes eum habere propitium aut benignum dederunt ei XL solidos tali conditione ut predictum donum concederet et sic donum laudauit concessit et confirmauit data fide ipse et mater eius Gertrudis et fratres sui Lebadus et Theobadus in perpetuum in presentia Domini Arueii Abbatis uidentibus et audientibus et testificantibus Galone Rufo et Galone de Renauis et Humberto cognato suo et Vuirrico Canonicis Willelmo de Orieol Girardo de Arco Humberto de Porta Aimone de Maregne Odone fratre Wirrici de Uerge Guidone Allinardo Odone Grosso militibus Willelmo Tafu Odone de Nerum filio Carpini famulis et pluribus aliis