Charter Document - 05240021

Charter Document - 05240021


Charter Number: 05240021
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1163 - 1179
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gauterus Dei gratia Lingonensis Episcopus manifestum volo esse presentibus et futuris quod dominus Otho filius Comitis de Sad in presencia nostra uenit et elemosinam Guiardi de Fauerneyo quam iuste calumpniauerat Ecclesie sancti Stephani dyuionensis in manibus nostris laudauit uidelicet abergeriam et marascatiam de Quintine terram sancti Petri in finagio Dyuionensi cum censibus domorum infra uillam et reditibus et domum Domine Ducisse et bizancios cum amiona justitiam et aligeriam et omnem sue potentie exactionem in grangia de Selece et quendam hominem nomine Guidonem prefate Ecclesie guerpiuit Huius rei testes sunt plures Hec concordia est disposita per manum Guiardi magistri Moreneti et per domnum Josbertum et Galonem de Grance Hanc elemosinam confirmamus auctoritate Dei et omnium Sanctorum et sigilli nostri impressione corroboramus