Charter Document - 05240020

Charter Document - 05240020


Charter Number: 05240020
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1179
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quum eorum que in mundo sunt memoria non ni per scripturam facile conseruari potest ideo quod ad profectum Ecclesie constat pertinere dignum duximus litteris adnotare ego Gauterius Dei gratia Lingonensis Episcopus notum volo fieri futuris et presentibus Dominum Guiardum de Fauerne sollicitum de anime sue salute hanc elemosinam Ecclesie sancti Stephani Dyuionensis in manu nostra fecisse scilicet finagium quoddam quod vocatur terra sancti Petri et ruam cum censu et aliis reditibus que terra et que rua sunt prope muros Dyuionis a parte orientali sponteque sua humiliterque confessum omnia supradicta iuris beati Stephani Ecclesie et se iniuste possedisse Hanc donationem nepos eiusdem Guiardi Humbertus scilicet cum uxore et filiis laude et assensu Stephani fratris sui Lingonensis Canonici laudauit et si quis iuris in hiis haberet predicte Ecclesie libere et absolute omni calumpnie remota reclamatione concessit Hoc testificati sunt in presentia nostra Herveius Abbas sancti Stephani Guillelmus de Oriul Humbertus de Porta Preterea si quis presumserit obuiare huic donationi sub sentencia anathematis senciet se contineri Testes sunt in littera plures