Charter Document - 05240018

Charter Document - 05240018


Charter Number: 05240018
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1179
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dux Burgundie futuris et presentibus notum facio quod iter iherosolimitanum aggrediens Ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis et Canonicis ibidem Deo seruientibus in perpetuum concessi ut apud Dyuionem duos homines de suis uidelicet liberos dico ab omni iure et exactione regali et duciali predictos homines Canonici quos uoluerint si eligant de quocumque ministerio uel arte siue officio ipsis placuerit et licet predicti homines nundinis [] et foro utantur seu calos habeant omnino liberos pro Dei amore et reuerentia sancte crucis quam porto predicte Ecclesie benigne concedo Hoc etiam non pretermitto quod ipsis hominibus decedentibus alios in loco et officio ipsorum predicti Canonici sustituant Huius rei testes sunt plures