Charter Document - 05240016

Charter Document - 05240016


Charter Number: 05240016
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1162 - 1192
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo dux Burgundie presentibus et futuris pacem quamdam que inter Canonicos Sancti Stephani Dyuionis et dominum Kalonem de Sancto Iuliano facta est litteris istis notifico et sigilli mei attestatione confirmo Prefatus enim Kalo partem quendam de decima et de tertiis Thuceii acceperat et Almundus uillicus eius redecimam et uolgranum atque domum quandam quam Canonici habent in eadem uilla laude et assensu patris prefati Kalonis nichilominus sibimet usurpauerat que omnia sui iuris esse Canonici pro toto affirmabant Tandem ipse Kalo bono animo ad penitentiam ductus Canonicos revestiens eis ista omnia sub tali conditione reddidit quod si quando ipse Kalo uel uillicus eius querelam de his mouere uoluerint Canonici coram christianitate uel coram me iustitiam eis tenebunt Canonici uero in pace et quiete possidebunt quandiu per manum meam iusticiam facere non recusabunt Hec autem concordia facta est in presencia mea quam ex percepto Kalonis inuiolabiliter tenendam ego ipse perpendi et ut inrefragabilis maneat sigilli mei munimine roboravi Testes huius rei sunt plures