Charter Document - 05240015

Charter Document - 05240015


Charter Number: 05240015
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Maria ducissa Burgundie notum facio et testificor quod Dominus meus Odo Dux in ultima egritudine reliquit Ecclesie Sancti Stephani spiritali matri sue omnia que de iure eius iniuste aliquando tenuerat Proinde cum ego post eius obitum Ducatus curam gererem profecta Argilleium studiose inquisiui ueritatem de quodam iure quod Ecclesia Sancti Stephani Diuionis dicebat se habere in potestate uille illius et magnifeste cognoui quod eadem habet ibi duo franca alodia cum appendiciis eorum unum apud Argille alterum apud Prefergoil et preterea debet habere francum usum in pascuis aquis siluis potestatis illius Ecclesia dumtaxat siue incole prediorum ipsorum isto uidelicet modo quod ligna cedere et conuehere potest ad inarrinimandum et ad focandum et ad omnia necessaria causa tamen vendendi uel donandi ligna cedere non possunt nec extra potestatem conuehere sine permissu forestariorum Potest etiam ipsa Ecclesia mittere illuc porcos centum et unum qui percursum habebunt per totam potestatem sine pasnagio et ramalagio Potest etiam attractum alienorum porcorum facere unde tamen dimidium pasnagium dabit et dimidium retinebit Porci autem iacebunt in aliquo supradictorum locorum siue in ambobus nisi permissu forestariorum commodius alibi iacuerint Si sues ibi porcellauerint et aliquandiu nutrierint nichil de porcellis matrem sequentibus exigetur Forestariis autem dabitur per singlos annos apud Dyuionem sextarium uini post festum Omnium Sanctorum si petierint et minister Canonicorum qui perget ad pasnandum cum ministris Ducis dabit eis sextarium uini et si [] fuerit dabit sextarium auene ad mensuram Argillei Ego itaque sollicita de salute anime domini mei Ducis et Hugo filius meus ius istud sicut cognitum est et hic habetur scriptum concedimus et confirmamus in perpetuum Ecclesie beati Stephani dyuionensis Interfuerunt huic cognitioni plures Magister Iohannes cantor ipsius ecclesie cuius pater nomine Lebaudus hoc beneficium pro anima sua eidem contulit Ecclesie magister Humbertus capellanus Ducis Magister Richardus et dominus Nycolaus clerici uiri Willermus de Orgoil miles Dyuionensis Wido de Solio et Henricus frater eius Argillensis miles Hugo uillicus Bonietus minor clientes nostri de Argille Petrus forestarius ipsius uille Anselinus et Lambertus de curia nostra et hoc quidem apud Argilleium non multo post etiam apud Dyuionem hec omnia rememorata et recognita fuerunt in presentia nostra Cui recognitioni interfuit Dommus Gillebertus uenerabilis Abbas Sancti Stephani Dyuionensis et frater eius domnus Josbertus de Granceyo et magister Johannes predictus et dominus Arueius de Fauerneyo canonicus Henricus capellanus de Chenavis Willermus predictus Henricus de Castellione et Bonus Amicus burgenses Dyuionenses et plures alii Acta fuerunt hec anno MCLXII ab incarnatione Domini Quo anno Dominus Odo dux obiit