Charter Document - 05240014

Charter Document - 05240014


Charter Number: 05240014
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Trecensium Comes Palatinus notum facio tam futuris quam presentibus quod Regoynus de Barro assensu ac mandato meo [dona]vit Ecclesie sancti Stephani Diuionensis XL soli[dos] de annuo redditu in domibus quas Odoni filio reddideram solvendos annuatim a possessoribus illarum domorum in nundinis Barri pro anima ejusdem Odonis qui apud Divionem obiit et juxta predictam Ecclesiam sepultus est Item concedo et ratum habeo siquidem eadem ecclesia ab hominibus et calatis meis justo modo adquirere potuerit Et ut hec in perpetuum firma permaneant sigilli mei impressione confirmo Testes sunt Nicholaus et Drogo capellani mei magister Johannes cantor Divionensis Ecclesie Tebaudus de Fimis Girardus Eventatus Garnerius Cocus Guardus camerarius Petrus famulus cantoris Actum est hoc anno incarnati Verbi MCLXII apud Castellionem mense septembri