Charter Document - 05240013
Charter Number: | 05240013 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbati et conuentui sancti Stephani Diuionensis salutem et apostolicam benedictionem Si quando postulatur a nobis quod iuri conveniat et consonet honestati petentium desideriis assensum nos conuenit facilem indulgere et vota ipsorum effectui mancipare Hac itaque ratione inducti presentibus uobis litteris indulgemus ut si quando uel pro culpa principis terre uel pro alia qualibet causa generali interdictum fuerit liceat uobis clausis januis occlusis excommunicatis et interdictis supressa voce divina officia celebrare Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere ad eam ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beati Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Tusculo octauo idus aprilis