Charter Document - 05240012
Charter Number: | 05240012 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Dominus Milo de Fossato laude fratrum suorum uxoris et filiorum donauit per elemosinam sancte Marie de Fagia liberam agriculturam in omni terra sua que est in territorio Fontanarum et liberum usuarium ad omnia necessaria in planis et siluis et aquis set post hec malo consilio uiolenter accepit tercias de agricultura elemosine sue anno MCLIX ab incarnacione Domini super qua iniuria sequenti anno conuentus est a domno G Abbate sancti Stephani Diuionensis tandemque negare non ualens confessus est reatum suum et recognouit atque confirmauit donationem quam fecerat sicut diximus posuitque eam in manu predicti Abbatis et tercias quas acceperat se redditurum spopondit dato inde fideiussore in manu eiusdem Abbatis et nichilominus waranthiam se portaturum promisit de elemosina ista contra omnen querelantem Hec audierunt Garnerius capellanus Tilecastri Johannes Oraudus clerici Nocherus Taleuay Willelmus de Chafoit milites Tebaudus prepositus Tilecastri Tebaudus Deynons Wido marescaudus