Charter Document - 05240011

Charter Document - 05240011


Charter Number: 05240011
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1161
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Auinus de Fossato querelam mouit contra domum de Fagia anno ab Incarnatione Domini MCLXI de terciis agriculture domus ipsius in finagio Fontanarum et apud Besuam in presentia Domini Gisleberti abbatis cognitum fuit iniustam esse querelam illam et iccirco iuravit ipse Auinus quod pacem teneret predicte domui de terciis terre quam domus illa tunc possidebat in finagio predicto et similiter in finagio de Secune et de Fagia Robertus etiam frater Auini iuravit quod si Auinus ab hoc iuramento aberraret ipse Diuionem ueniret nec inde absecederet donec domnus Abbas sancti Stephani permitteret Wilpiuit nichilominus idem Auinus tenementum Hugonis Amasati apud Secune in siluis et planis uillanis et uillanabus quod tenementum ex parte uxoris sue ad se pertinere putabat wilpiuit ita inquam si probari posset testibus idoneis Hugonem Amaisatum fecisse inde elemosinam domui de Fagia et iurauit se deinceps nichil super hac re querelaturum coram Gaufredo abbate Besue et decano Besue Henrico de Chenavis Die constituta testes iurauerunt apud Besuam quod tenementum illud de quo querela erat liberum allodium erat Hugonis Amasiati et non pertinebat ad Auinum neque ad uxorem ejus et dictus Hugo donauerat illud per elemosinam beate de Fagia Marie absque ulla retentione Testes autem fuerunt hi Galo Amasiatus Milo et Nocherius de Secune Affuerunt isti probationi dominus Girardus archidiaconus Constantinus de Acels Aymo de Ugne sacerdotes