Charter Document - 05240008
Charter Number: | 05240008 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1158 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Rogerus de Coraboi wilpiuit domui de Capella querelam quam habebat pro decima dul Chalmei et insuper accensauit duas fere partes decime de Nou et de Ase predicte domui censu sex sextariorum ad mensuram Castellionis trium scilicet tritici et trium tremensis fere autem dictum est quia ipsarum duarum partium aliquantula portio Dominorum de Buiris at Canonici pro his omnibus neptem Rogeri in eadem domo pro conuersa receperunt Hec facta fuerunt per manum Willermi Abbatis Fonteneti et Nicholai Abbatis Castellionensis Sed post hec orta dissensione inter Rogerum et Gillebertum de Grisigne a quo decima illa mouebat Gillebertus ipse proposuit inde querelam aduersus Abbatem Sancti Stephani Diuionensis Gillebertum quam tamen querelam tandem pro remedio anime sue wirpiuit censum laudauit sibi persoluendum quandiu casamentum ipsum in manu sua teneret Dedit etiam fidem suam in manu Josberti uicecomitis Diuionis et responsores posuit ipsum uicecomitem et dominum Josbertum de Granceio de his pactis que secuntur uidelicet quod garanthiam inde portabit aduersus omnem hominem et nominatim contra dominos et casatos suos ad quos res pertinere uidetur et contra heredes ac coheredes suos et quod nullus ab eo inuestietur de casamento ipso donec accensationem predictam laudauerit et si domino Abbati pro hac causa quippiam ablatum fuerit ab aliquo casato suo similiter tenebit in manu sua casamentum donec domino Abbati de damno satisfactum fuerit Fecit hec omnia apud Diuionem anno Dominice Incarnationis MCLVIII presente domino G abbate Viderunt hoc et audierunt predicti duo Josberti