Charter Document - 05240004
Charter Number: | 05240004 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Consecration |
Date: | 1157 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Incipiente anno ab Incarnatione Domini MCLVII indictione quinta feria sexta pridie nonas ianuarii domnus Gotefridus Episcopus sacrauit altare sancti Laurentii in Ecclesia sancti Stephani Diuionensis ibique posuit reliquias de osse ipsius sancti Laurentii sancti Mammetis martiris sancti Leodegarii martiris sancte Genouefe uirginis Tertio die idem in die Epiphanie in eadem Ecclesia sacrauit altare Dei Genitricis quod est retro maius altare et de ipsa posite sunt ibi reliquie de cingulo eius de ueste sancti Iohannis Baptiste de barba sancti Petri sancti Stephani prothomartiris de Innocentibus