Charter Document - 05240003

Charter Document - 05240003


Charter Number: 05240003
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Adrianus Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Gileberti abbati et universis Fratribus Ecclesie sancti Stephani Dyuionis salutem et apostolicam benedictionem Iustis petencium desideriis facilem nos conuenit impetiri consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu societatem inter uos et Fratres Ecclesie de Sanctis Geminis rationabiliter constitutam et litteris Fratrum nostrorum C Lugdunensis Archiepiscopi Apostolice Sedis legati et G Lingonensis Episcopi confirmatam uobis sicut in eisdem litteris continetur auctoritate Sedis Apostolice confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus Statuimus insuper ut domum de Fagia ad vestrum ius pertinentem aliquas possessiones eius mobiles siue immobiles nullus sibi usurpare presumat uel contra iustitiam occupare Liceat etiam uobis in eadem domo Canonicos uestri Ordinis ponere qui ibidem debeant sine alicujus contradictionis obstaculo ad Dei seruitium permanere Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat hanc paginam nostre constitutionis et confirmationis infrengere uel ei aliquotenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Lateranno II idus februarii