Charter Document - 05230027

Charter Document - 05230027


Charter Number: 05230027
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1100 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ad memoriam future recordationis canonici sancti Stephani ecclesie diuionensis annotare procurauerunt quod domnus Hugo Rubeus cum uxore sua nomine Elisabeth benigna mente concessere domnum quod domnus Wido de Porta canonicus uidelicet Lingonensis atque Diuionensis ecclesie de luco de Sauiniaco pro requie sue anime et pro requie suorum antecessorum Sancto Stephano sanus et incolumnis fecit et in suo obitu confirmauit Concesso hoc dono apud Tyle Castrum supradictus Hugo cum uxore sua nepte silicet antfati Uuidonis donum super altare sancti Florentii fecit ita quod nihil sibi nec qui cuiquam retinuit S canonicorum Duranni precentoris Pagani decani Humberti Arnulfi et de familia canonicorum Durannus item Durannus Petrus Folium S militum Roberti Oldet Widonis Amaurici Pagani et ceterorum