Charter Document - 05230026

Charter Document - 05230026


Charter Number: 05230026
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quia temporum instabilitate generatio uadit et generatio aduenit ad delendam mortis imitatricem ob[liuionem litterarum noticia] ueritatis firmanda est auctoritas Iccirco presentibus et futuris notificamus quod Hugo Bouins miles de Uirgeio pro anima matris sue oblationem ecclesie Aqueductus et minutam decimam ipsius uille ecclesie sancti Stephani diuionensis dedit Aliarum uero decimarum partem sibi competentem ea conuentione dedit quod singulis annis ei reddentur VII [medium] frumenti et medium auene talis annone qualem illa terra fert Uini autem decimam retinuit [Promisit etiam hoc ratum ecclesie ubicumque esset opus manutenere] Fecit hoc in manu domini Herberti abbatis coram Arneio [Uergiacensis Widone Crasso Walterio] de Niblens Lebaldo de Eschire Widone Ailenardo Willermo [preposito uicecomitis] Affuerunt et Warnerius prepositus Arnulfus Uergiacensis decanus et Robertus diuionensis Laudauerunt et concesserunt hoc uxor ipsius Hugonis Engeluidis et filius Petrus clericus Hugo dictus Bouins et Huo Inde sunt testes Arnulphus decanus et Iohannes canonicus Uergiacensis Wido Crassus Letaldus de [Calemilo] canonicus diuionensis et Bonus Amicus nepos Tebaldi de Marcenna Fecit hoc etiam Girardus filius annos natus in manu Herberti abbatis coram Warnerio preposito Odone de Eschire Odone Malnurri [Willermo] preposito uicecomitis Galterio Untario Odone Grosso