Charter Document - 05230024
Charter Number: | 05230024 |
---|---|
Cartulary Title: | La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1142 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Thomas et uxor eius Gisla atque filii eorum Odo et Petrus quicquid in terra Quintiniaci calumpniabantur iuste siue inuiste guirpiuerunt atque super altare sancti obtulerunt ac de omnibus amicis uicinis et posteris suis pacem facere spoponderunt Facerat hoc ipse Thomas altera uice sed per obliuionem iterum querela remota acceptis LXV solidos cum uxore sua que uulgato nomine uocabatur Cara cum predictis filiis et filiabus suis Affuerunt testes cum abbate Herberto et canonicis Guillermus prepositus uicecomitis Petrus prepositus Aymonis Gislebertus de Uisa Silua Nicholaus sacerdos Guido et Ebrardus sutores famuli canonicorum Albertus puer de Aqueducto Humbertus de Acellulis Petrus de Fontanis Postea ante Mariam ducissam idem Thomas donum recognouit et se suosque pacem ecclesie tenere promisit coram Guidone de Fauerneio et Guillermo de Orgiul et Hunberto fratre eius militibus et Ebrardo capellano Hunberto Abbaspin et Hunberto nepote eius et Pagano uentario Petro preposito