Charter Document - 05230022

Charter Document - 05230022


Charter Number: 05230022
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Guillermus dominus de Tylecastro quicquid calumpniabatur de decimis Marcilleii iuxta Tylecastrum guirpiuit et dono super altare sancti Stephani obtulit insuper consuetudines concessit ecclesie sancti Stephani et sancti Florentii quas sui dederant antecessores et quisquis casamentum suum pro anima sua cuilibet ipsarum ecclesiarum dare uellet sicut proprium allodium libere dimitteret affuerunt et hoc testantur Hyrbertus lingonensis decanus et Girardus de Grandi Rua et cum abbate totus fere conuentus et famuli eorum Galterius et Paganus uentarii Ex parte Guillermi Willermus de Munire Wido Talinat et Nocherius frater eius Vaslerius et Vido Boroerius Lanbertus maior de Marcille