Charter Document - 05230020

Charter Document - 05230020


Charter Number: 05230020
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Dominicus de Quintiniaco moriens et de punitione peccatorum suorum metuens ob redemptionem eorum dedit sancto Stephano omnem terram quam habebant ultra Basmont usque ad Tilam cultam et incultam et adcensuatam necnon quod ibidem habebat in siluis pratis aquis et molendinum Dedit quoque Quintiniaco pratum iuxta aqua ante ecclesiam Fecit cum eo hoc donum et facere inuit frater ipsius Petrus et post mortem predicti Dominici super altare sancti Stephani obtulit retento et filio suo si haberet quod in silua illa caperet focum et clausuram camporum uel uinearum suarum Alii uero nullo modo daret aut uenderet Testes huius rei Odo de Eschire Huo de Eschire Andreas Dubitatus Gibuinus et Paganus frater eius Iocelmus Balduinus et Raynaldus filius eis Petrus filius Henrici Canlate Raynaldus Bigot Iohannes Rufus Galterius uentarius Natalis Iocelmus Robertus Vaschot Teodericus de Quintiniaco filius Lanberti