Charter Document - 05230019

Charter Document - 05230019


Charter Number: 05230019
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes quod filii Rollanni de Genleio Lanbertus Galo Hugo calumpniam quam habebant in pratis de Uerrangis guirpiuerunt prata silicet que canonici tenebant et que erant in querela in pace omnino dimittentes Dederunt quoque et concesserunt ad Brois Lennonals et ad Brois Soomnals ecclesie diuionensi et domui Montisciconii percursum plenarium in siluis et terris cultis et incultis et aquis et quicquid ibi lucrarentur absque terciis et si dampnum cuilibet inferrent capitale tantum sine lege redderent Dederunt et ad Brois Lennonals quattuor secaturas prati que si ibi non possent perficere bene et fideliter Uerrangis in proximo pratorum eorum eis preberent Fecerunt hec dona et obtulerunt ad altare sancti Stephani Guidonem fratrem suum pro canonico eidem sancto tradentes Testes huius rei Aymo Rufus et Iosbertus frater eius Galo Querela Odo de Eschire et frater eius Henricus Aymo filius Henrici de Eschire Raynarius puer de Marisco et Rodulfus cliens eius Albericus presbiter de Fauernio et Guido de Cremolex Coram predictis testibus laudauerunt hoc Petronilla mater eorum et sorores eorum Poncia et uxor maioris de claustro sancti Benigni