Charter Document - 05230018
Charter Number: | 05230018 |
---|---|
Cartulary Title: | La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1148 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentibus et futuris innotescat quod Hugo Luscardus de Blaseio et fratres eius cum canonicis sancti Stephani diuionensibus conuentionem fecerunt quam ad perfectum succedentium litterarum noticie tradimus Hugo Luscardus et fratres eius uendiderunt canonicis potestatem Nuiliaci que media alodii est franci et media tenetur in casamento ipsiusque casamenti domni Gertrudis uidelicet uxor Nocherii et filii eius Aymo et Ermengardis quos genuit de Rocelino integre hoc laudauerunt Uendiderunt quoque forestam que dicitur Lumini mediam medietas namque alia sancti Sequani quarterium cuius tenet ab eodem sancto Guillermus de Blaseio sed pactio hec est quod canonici et homines eorum pro nullis porcione dimittent facere quod eis placuerit in foresta Facta est hec uenditio et concessio ab Hugone Luscardo et Galterio Grosso Uillano et Nocherio fratribus eius et ab Hugone Derobato filio Hugonis Luscardi qui omnes super altare sancti Stephani iurauerunt omni tempore contra omnes hanc uenditionem in pace manu tenere et garenthiam ferre et uxores et filios suos et propinquos laudare facere Hugo etiam Derobatus hoc in sacramento suo addidit quod si sibi frater aut soror preterea nascerentur uel propinqui aliunde orirentur qui hanc uenditionem querelare uellent cum recto et ratione eos pacaret Canonici uero eos in benefactis et firmitate sua susceperunt et octoginta librarum nummos dederunt et quinque solidos Derobato et filiis predicti Rocelini de quo medietate alodii Hugo Luscardus et fratres eius in casamento tenebant id est Aymoni et Ermengardi cappam et bliaudum Factum est hoc feria V prime ebdomade in quadragesima anno ab incarnationis domini MCXLVII indictione X tercio idus martii Affuerunt testes Seuericus de Bruce Wuillermus de Orguil Humbertus de Arco Odo de Eschire Odo Malnurrit Aymo filius Huonis Candardi Wido de Uucheio Wido Ailenardus Andreas Dubitatus hii milites Willermus prepositus uicecomitis Billonius Walterius et Paganus uentarii Willermus filius Dominici Satiri Wido Niger Walterius filius Pagani carpentarii Wilencus de Quintiniaco Laudauerunt hoc et concesserunt uxores eorum et filii Donna uxor Hugonis Luscardi et filii Galterii Andreas et Margareta uxor Galterii Soroot et filii Poncius Iohannes Herluinus Uxor Nocherii Gertrudis et filii Guido Arnulfus et Donna Ex parte illorum testes Walo Burrellus de Meillan Warnerius de Meillan Henricus prepositus de Sancto Sequano Drogo maior de Pasca Ebrardus qui predictorum militum et ipsius terre fuerat ministerialis Andreas de Sancto Sequano Petrus de Giureio Sequenti ergo dominica ad cognitionem et determinationem prerexerunt ex canonicis Gislebertus Milo Andreas Lanbertus Garnerius Lanbertus conuersus ex militibus Aymo filius Huonis Candardi Wido Ailenardus ex familia Warnerius Uianna et Germanus frater eius Willermus filius Dominici Satiri Durannus Escarizon Clarus filius Guidonis porcarii et Guido frater eius Robertus pelletarius et Teodericus frater eius Bonus Amicus Martinus de Aualone Robertus Pesasini de Aqueducto Wido Niger Wido et Odo et Raynaldus filius et nepos et gener maioris Wido filius Bilini Rufi Wido filius Grimaudi Constancius filius Lanberti Palinerii Hubertus nepos Barnierii conuersi Milo de Dalreis De Stabulis Oldricus Rufus Barnierius filius Bisontii de Pascha Brunomilles Colus filius Iosbilini Bartholomeus clericus filius Tebaldi Hunfredus Durannus filius Fulconis de Pangis Stephanus nepos Petri presbiteri Huo Vulferius nepos Hugonis Luscardi Balduinus armiger ipsius Hugonis Luscardi Ebrardus sororius Hugonis Luscardi Wido maior de Blase et frater eius Olardus Est autem hec determinatio Ab illa parte qua Pangis uilla est ultra crucem modicum que est in publica strata ueniens a Floreio ad Sanctum Sequanum ab ipso chimino incipit molarium separans tenementum Pangis et Nuiliaci et infra ipsum molarium totum est canonicorum preter brollum IIII secaturarum quod ipsi milites dederant monachis de Troalt pro antecessoribus suis ipsum molarium flectitur uersus tenementum de Esciull et in circum uoluitur per rupes infra quas cumba est per maxima tendens ad cursum Susionis et per ipsum pergit usque ad terram unde fiunt olle ubique ipsa terra de Pasca et de Nuiliaco diuiditur cumba sursum uergente usque ad boscum de Pasca In fine uero foreste de Lumini est pratum ipsorum militum quod est inter calmas de Ance et Blaseio et predictam forestam Tempore itaque sequenti Guillermus de Blaseio filiique eius de emptione Nuiliaci quartam partem calumpniantes placita multa commouerunt Contraque Hugo et fratres eius protectionem ferre parati que promiserant et iurauerant quantum ad se exequrti sunt Tandem dei instinctu multorumque hortatu illi resipiscentes de placitis et iniuriis que mouerant rectum fecerunt et quicquid iuste uel iniuste ibi calumpniabantur deo et Sancto Stephano guirpiuerunt Dedit ergo idem Guillermus filium suum et pro canonico Sancto Stephano reddidit petens et pro se ut in fine suo obsequium pro eo tanquam pro canonico fieret Ipse uero et filii eius dederunt et concesserunt Sancto Stephano et eius canonicis aasamenta et percursum plenarium in omnibus terris suis siluis et planis et pascuis tam hominibus quam animalibus Quartam quoque partem foreste de Lumini dederunt necnon pratum de Nuiliaco quod erat monachorum de Troalt a monachis excambiare et canonicis liberum dare promiserunt Quod donec explerent in electione canonicorum foret de tribus partis inter Turce et Troalt quod uellent eligerent tres ferri karratas ibidem singulis annis caperent Item ad uilla que dicitur Balma habebant molendinum ad quod dederunt usuarium habitatoribus domus Nuiliaci molere quantum uellent absque molitura suum et molendinarii sui ex eorum annona reditum omnino dimittentes Dederunt et in eadem uilla in alio molendino duodecim nummos census quot annis in uigilia Natalitatis domini et si forte molendinum in desertum ueniret aut redditor census illud desereret canonici percursum et pertinentiacius in domino haberent et molendinum si facerent omnia ei necessaria in silua et terra et aqua libere sumentes sicut unquam melius molendinum prius habuerat Hec dona fecerunt ad uillam Bussi Guillermus et uxor eius Agnes et filii eorum Hugo Rodulfus Garnerius et filie Ogdoardi et Agnes presentibus canonicis Philippo et Garnerio et testibus eorum Bartholomeo et Aalardo presbiteris et Roberto maiore de Fontanis et Drogone maiore de Pasca et Guillermo Satiri Testes ex parte militum Iohannes presbiter de Bussi et Aymo frater eius Garnerius et Petrus maiores ipsius uille Hunbertus filius Garnerii et Tebaldus gener eius Hymbertus et plures alii quibus omnibus pro recognitione canonici sextarium uini tunc emerunt Postea idem Guillermus et predicti filii eius ipsa dona et filium ad altare Sancti Stephani obtulerunt ibique iurauerunt quod si quislibet suorum calumpniam inferret ipsi calumpniam extinguerent et contra omnes omnino manu tenerent et si quid in dono de feode esset ipsi et heredes eorum feodum a domino deseruirint Affuit et laudauit hec dona Hugo Uenator qui filiam Guillermi uxorem habebat Testes tunc affuerunt Bartholomeus et Aalardus presbiteri et canonici et milites de Diuione Iosbertus Rufus Odo de Eschire Odo Malnurrit Wido de Sancto Apollinare Walterius et Paganus uentarii Stephanus maior Aqueductus Robertus de Fontanis Drogo de Pascha Guillermus Famulus Guilencus de Quintiniaco et multi alii