Charter Document - 05230015

Charter Document - 05230015


Charter Number: 05230015
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eugenius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Herberto abbati sancti Stephani Diuionensis eiusque fratribus salutem et apostolicam benedictionem Quotiens illud a nobis petitur quod rationi et honestati conuenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium Ea propter dilecti in domino filii venerabilis fratris nostri Godefridi Lingonensis episcopus precibus inclinati ecclesiam de Tart cum appenditiis suis ab ipso canonice uobis concessam presentis scripti pagina confirmamus et concessionem ipsam siue donationem ratam manere censemus Si quis igitur huius nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere uenire presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius incurrat Datum Viterbi II idus Iunii