Charter Document - 05230012
Charter Number: | 05230012 |
---|---|
Cartulary Title: | La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Bonum et utile litterarum apicibus memorie tradere quod fideles pro animabus suis sancte Dei donant ecclesie Inde quippe calumpniosa mendacium conuincitur falsitas et presentium ac futurorum instruitur ignorantia Ego igitur Mathildis ducissa donum quod pro me et pro domino meo bone memorie Hugone duce Burgundie beato prothomartiri Stephano et ei famulantibus facio his litteris omnibus manifesto Concedo eis in uilla Asneriis mensos eiusdem sancti liberos et francos et homines in eisdem manentes ab omni mea et ministralium ducalium consuetudine atque exactione seu rogatione Terra et iam eiusdem sancti tam in nemore quam in plano ubi iam cognita est siue iamodo cognosci poterit ipsis et eorum hominibus in eadem libertate tenere confirmo Si quis autem de nostris mansis ad eorum causa manendi transire uoluerit libere et absque aliqua reclamatione transeat et maneat Factum est hoc in capitulo diuionensi dominica IIIXL in manu Herberti abbatis presentibus Garnerio preposito et aliis canonicis cum militibus et famulis Guillermo de Orgiul et Widone Uncherio Widone de Mareie et fratres eius Cainno et Huone de Escherio Willermo preposito uicecomitis Walterio et Pagano uentariis Natali et Uuillermo clerico Hugone Follen armigero Facerat hoc primum et per baculum reinuestiuerat presentibus Raynaldo Bigot Dominico Caluino Bono de Asneriis Raynaldo et Oldemaro de Asneriis