Charter Document - 05230010
Charter Number: | 05230010 |
---|---|
Cartulary Title: | La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1102 - 1142 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciendum quod Hugo dux Burgundie pro anima patris sui Odonis ducis in Ierusolimitano exercitu scilicet mortui quidquid in Aqueductu siue iuste siue iniuste capiebat licet nihil habuisset et divo Stephano et canonicis eius dedit quod donum inter omnia scripta in rodulo annotatum est sed istud quoque memorie et auctoritatis placuit inserere quod post istud donum aliquo intervicto tempore Odo prepositus loci de Aquaductu cepit iniurare et infractum etiam eiusdem ville calumniam pabulum quoque de Asneriis quod semper fuit eis commune sibi usurpare voluit Ob istam iniuriam propter hec malefacta canonici ad ducem venerunt in suum talamum ubi se debat pro clam patris sui fecerat memoriter retinuit et coram cunctis iterum confirmavit et quiquid prepositus iniuste fecerat solemniter correxit ita quod nec inforectum ville nec pabulum de Asneriis nec qualibet aliud retinuit Huius rei testes adfuerunt Valo abbas laudonensis Paganus decanus Arnulfus Umbertus Magnericus milites Vanerus dapifer et Aymo depositarius Adhibiti sunt quoque clientes ducis Hugo filius Iocelmi Paganus Constantius Calestarius Bauduinus et ceteri