Charter Document - 05230008

Charter Document - 05230008


Charter Number: 05230008
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1141
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine summe et indiuidue trinitatis Ego Gotefridus diuina fauente gratia sancte Lingonensis ecclesie humilis episcopus presentibus et futuris notifico Quod a me canonice factum perpetuo manere exopto Cum secundum officii nostri nomen regimini commisso superintendere quatenus de talento fideliter erogato lucrum adquirerem adtendi ecclesiam beati Stephani diuionensem in qua deo annuente nostris temporibus ordo canonicus Deique creuerat famulatus Et quia que a prioribus nostris eidem ecclesie data fuerant Eorum subsidia non omnino explebant Cogitaui aliquid ex nostris copiis superaddere ut prothomartiris retributio et ei famulantium oratio apud iudicem districtum inopie nostre sit supplementum Dedi igitur eis ecclesiam uille Tarnensis in honore sancti Petri consecratam cum capellis ad eam pertinentibus de Marlins uidelicet et de Heschegeyo Violatores autem huius doni auctoritate Patris et Filii et Spiritu sancti et omnium sanctorum Dei nisi resipuerint et emendauerint sub eterno anathemate dampnamus Eidem uero ecclesie in his et reliquis fidem seruantes et pacem piam a domino exoramus et concedimus retributionem Ut autem hec nostre donationis carta omni tempore firma et stabilis permaneat sigilli nostri eam impressione signauimus Facta sunt hec in capitulo lingonensis presentibus et laudantibus decano et archidiaconibus et canonicis multis Signum Humberti decani S Golcelini archidiaconi S Fulchonis archidiaconi S Widonis archidiaconi S Stephani archidiaconi S Varnerii archidiaconi Anno ab incarnacione domini domini MCXLI indictione IIII pontificatus domini Gotefridi anno III regnante in Gallia Ludouico Ego Humbertus decanus subscripsi Benevalete SSN