Charter Document - 05230007

Charter Document - 05230007


Charter Number: 05230007
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1141 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cognitum fuit olim tempore Auyni de Beria et Auyni de Acels in presentia Willermi Lingonensi episcopi et Hydurcis burgensis quod canonici diuionenses et homines eorum de Aqueductu habent plenarium usuarium in pastura Alte uille et districtu libere omnibus animalibus et mortuum nemus et retortam de qualibet arbore sicut continetur in carta que sic incipit Ad memoriam Sed iterum mota fuit querela de hoc ipso ab Hugone de Acels et a Guillermo atque Aymone de Beria et ipsa etiam querela pacificata fuit per manum ducis Et coram ipso et clientibus eius et multis aliis Recognouerunt et concesserunt canonicis et uille predicte usuarium quod prediximus Laudante matre Willermi de Beria Iterum Willermus conestabulus calomniam mouit super hoc eadem Sed tandem et ipse cognouit et concessit laude uxoris sue et filiorum plenarium usuarium sicut predictum est Testes de concessione Willermi Benedictus et Galo canonici Aymo Rufus Willermus de Orguil Petrus prepositus Aymonis De laude uxoris et filiorum Odonis et Aymonis apud iuxe Galo et Benedictus Aymo Brunus Stephanus Cocus