Charter Document - 05230006

Charter Document - 05230006


Charter Number: 05230006
Cartulary Title: La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod dominus Willermus de Orgoyl calumniabatur domno Gisleberto abbati terram de Espire que uocatur terra sancti Martini dicens eius terre partem pertinere ad finagium de Roseio Canonici uero affirmabant se tenuisse eam XXI annis continuis Iudicatum est quod si canonici possent habere probationes possessionis tricenarie in pace debent esse Probatores ergo qui iurauerunt fuerunt hi Stephanus de Sancto Martino Amiculus de Sancto Martino Iosbertus de Pulleio ministerialis canonicorum Wido Garnerius Paganus uentarius Testes Odo Malnorrit qui eschuauit iusiurandum Bonet de Pulle Oldemarus carpentarius Domingius Cholez