Charter Document - 05230005
Charter Number: | 05230005 |
---|---|
Cartulary Title: | La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Consecration |
Date: | 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In alia siquidem benedictione que fertur tempore Raynardi lingonensis presulis a Guarmando Vennensi archiepiscopo aliisque episcopis coadiuvantibus facta pridie kal Iulii altare Sancte Marie et Sancti Bartholomei et Sancti Lamentii nec non sancti Desiderii uno die consecrata referuntur Altaris vero Sancti Iohannis evangeliste quod est in crypta ipsiusque crypte consecratio facta fuit VI nonas Iulii Benedictio autem in altariis Sancti Petri in Triremi IX kal aprilis Australis quoque turris altare in honore Sancti Dei Genitricis et Sancti Andree consecratum fuit VII idus decembris hec altaria eredimus et scimus et eorum in quorum honore habent et aliorum insignita reliquiis Licet inercia priorum nulla nobis de eis indicia reliquerit