Charter Document - 05230003
Charter Number: | 05230003 |
---|---|
Cartulary Title: | La baillisterie et la tutelle dans l'ancienne Bourgogne, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1140 à 1155. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Tam presentibus quam futuris notum facere disponimus quod Constantia Salinensis femina reddidit se Deo et sancto Stephano Diuionensis ecclesie pro conuersa que dedit canonicis predicte ecclesie in michio suo IIII denarios in una quaque septimana ex quibus IIII denariis canonici habeant duos in una quaque septimana quamdiu ipsa manebit in domo sua in Salinensi uilla Cum autem uenerit a Diuionense monasterium sancti Stephani causa conuersionis habeant alios duos ita ut IIII sint in singulis septimanis aut si apud Salinum morte preoccupata fuerit similiter Dedit item dimidium casale et dimidiam uineam Hoc donum concessit et laudauit Petrus eius filius S Girardi S Valterii S Viberti S Arduini de Ponte S Odonis militis S Willermi pueri cui Odo pater suus ad memoriam huius testimonii torsit amen S Martini palloti