Charter Document - 05221078

Charter Document - 05221078


Charter Number: 05221078
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Drogo Bornus miles de Sancto Lupo donum quod predictus Fulco frater suus fecerat Ecclesie beati Stephani Divionensis de parte sua quam habebat in predio quod dicitur Tarnach ex toto laudavit et percursus quem frater suus si adjuveret in parte propria haberet eidem Ecclesie penitus concessit Post decessum vero suum pro remedio anime sue pecatorum que remissione suam partem ipsius predii predicte Ecclesie dedit Factum est hoc Ecclesie participationem expetiit ut si cordi suo complaceret et sancto abrenuntiaret in eadem Ecclesia converteretur Si autem ei obitus in sancto contingeret et oportunitas loci id donaret a canonicis ut confrater honorifice sepeliretur Hujus rei testes Milo canonicus Hugo capellanus Girardus Clericus Hugo de Sancto Lupo Dominus Tebaudus ipsius Drogonis nepos Natalis famulus abbatis Tecelinus et Raaldus de Gieyo