Charter Document - 05221003
Charter Number: | 05221003 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1078 - 1102 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Terram quam Olclercius et Romestanus Sancto Stephano dederunt apud Corcellas pro animabus suis concedunt canonici Sancti Stephani Divionensis Ecclesie Erberto et Thebaudo mansuras infra villam tali pacto quod per singulos annos ad nativitatem Christi canonicis persolvent VI panes et V sextarios vini et V capones Vineas autem et prata ubi sunt et ubi fuerunt ad medietatem edificabunt ad opus canonicorum de terra vero arabili tercias canonicis reddent Ad supplementum autem supra dictarum mansurarum concedunt eis unum campum justa Constantu mansum et infra terram Sancti Benigni situm sub tali condictione ut si ibi vineam edificabunt teneant ad medietatem ad opus canonicorum et in concanbio illius campi habeant in sine unum Jornalem terre arabilis Iterum concessum et confirmatum est quod si illi canonicis de Terra seu de Terre reditibus injuriam fecerint sive alter alterius non alio justiciam postulabunt sed per magistrum Divonensis Ecclesie se justificabunt Quod si a supradictas conventiones ad implere recuisaverint per XL dies ademendandum expectabuntur et nisi infra XL dies emendaverint expletis XL diebus terram sine omni recuperatione perdant Huic pacto interfuit ex parte canonicorum Guschelinus Viudo Vualterius Vualo Alinardus prepositus Divionenses Oldemarus Eldierius Petrus Constantinus Ex eorum parte interfuit Mauricius Sacerdos Aymarus Vuibertus Humbertus grammaticus scripsit