Charter Document - 05221002
| Charter Number: | 05221002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Renunciation |
| Date: | 1085 - 1112 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Tam presentibus quam future posteritati notificetur Domni Aldonis de Tilocastro ejusque filii Oberti tempore homines de Aqueductu Humbertum videlicet atque fratrem ejus Rodulfum nomine Ecclesiam Sancti Stephani Divionensis in pace et absque ulla controversia tenuisse sed postquam Aldo supradicti Aldonis filius in castrum successit Benecelini canonici et Acharini militis instinctu supra fatos homines calumpniari cepit habens hanc inutilem et causam rationem Fuit inquit Mulier quedam Humberti et Rodulfi Avia Ermengardis nomine ancilla mei patris de causamento episcopi Ligonensis Ecclesie Hac de causa tandem apud Tilicastrum placitum constitutum atque diffinitum est per manum Odonis Ducis Burgondie atque ejus fratris Episcopi scilicet modo fate Ecclesie Quid plura Ventum est ad placitum canonici campionem paratum habuerunt juravit illam Ermengardem quam domnus Aldo calumpniabatur et per illam suam sobolem semper Sancti Stephani ancillam fuisse non fuit qui jurata contradiceret armavit se non fuit qui objuraret Igitur Domnus Aldo Sancto Stephano concessit quod sibi injuste usurpare volebat malis instigatoribus cum pudore remeantibus ad propria Hujus rei testes existunt canonici Galo Arnulfus Galterus Vuarnerius Claudus et milites Divionenses Domnus Humbertus et Theodoricus frater ejus Alnardus et de Tilocastro Olgerius Robertus Oldelis Hugo
