Charter Document - 05220108

Charter Document - 05220108


Charter Number: 05220108
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1135 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sumne et individue trinitatis amen Probabili satis est res Ecclesie consuetudines que literalis studio ad memoriam posterorum signari ne per successiones temporum perversorum machinationibus certa habitudo ipsarum rerum valeat impediri Tam presentibus quam futuris manifestum fieri volumus quod Domnus Mainfredus dedit canonicis Divionensis Ecclesie apud Arcum villam usus suorum nemorum ad construenda quelibet edificia Procursus quoque in eisdem nemoribus et pasnaticum et ramalaticum pasturam videlicet animalium in pratis et in quibus libet aliis locis atque piscationem omnium aquarum suarum et cetera humanis usibus necessaria canonicis in pace habere concessit Si vero Canonici in terra beati Martini homines habere voluerint libere habeant Item dedit eisdem canonicis apud Curiambertodi usus predictos Quod vero in eodem loco in terra canonicorum clamabat vulpivit et quicquid habebant et adepturi erant in pace habere laudavit et eadem libertate qua ipse fruitur usibus utriusque posteritatis fruantur et ipsi Si autem canonici vel eorum homines predicto Maenfredo vel hominibus suis in aliquio dampnum intulerint Summam dampni restituant et nihil amplius emendent omni exactione et Justicia remota etiam de Furto Hoc denique nullum latere volumus quod sicut idem Maynfredus dedit predictos usus apud Arcum et apud Curiam Bertodi sic eosdem ad necessitatem Divionensis Ecclesie Hoc donum fecit super Altare sancti stephani laude suorum scilicet laude uxoris sue Bonedomine et Gauteriis fratris sui et Olerici militis Acta sunt hec VII idus Maii in presentia domni Herberti abbatis Signum Garnerii ejusdem ecclesie prepositi Signum Aldonis Signum Galterii Signum Hugonis Canonicorum Signum Matildis ducisse Signum Gauterii Signum Petri telonariorum Signum Carpini Signum Odonis fratris ejus Signum Aldonis de Tilecastro Signum Theodorici Signum Frogerii Hoc idem donum Gauterius frater Mainfredi ex sua parte fecit et laudavit sed tamen hoc solum sibi retinuit quod si homines sancti Stephani vel pecora aliquod dampnum quod sit evidens sibi vel hominibus suis fecerent dampnum queret et siquis sibi dampnum restauraverit nullam emendationem preter istam accipiet Dampnum autem si restauratum non fuerit abbati monstrabit et per manum abbatis restaurationem dampni accipiet sine alia emendatione si sibi fecerit Abbas vero si per in Curiam hoc facere neglexerit Gauterius supradictus usque ad quadragenta abbatem expectabit et post quadragenta dies dampnum iterum queret et emendationem dampni cum dampno habere volet Hujus rei Testes sunt ex Parte Gauterii Hugo de Bessua Stephanus Fulchidus ex parte abbatis Guido de Lambreyo Lambertus Gauterius ventarius