Charter Document - 05220106
Charter Number: | 05220106 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Consecration |
Date: | 1135 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Mundani juris periti hoc proprium habent ut in executione justicie et injuriosa puniant et benefacta confirment Quanto magis nos qui celestes juris periti esse debemus ad hoc vacare opportet ut que recte facta sunt contra presidiam roboremus Quia propter has litteras nostra in quantum possumus auctoritate confirmamus et tenementa fratrum Agninis fontis que in hac carta continentur perpetua nostri sigilli impressione munimus In eodem quippe loco Ecclesiam cimiterium sacravimus qui scilicet locis antiquo vocabulo Agninis fons appellatur Quicumque ergo ipsum locum multiplicaverint divina et nostra benedictione multiplicentur et veniam suorum peccaminum accipere mereantur Qui vero his que hic scripta sunt injuriosa contemptione contraierent eternas sue contumatie penas solvant nisi convenienter satisfecerint non enim pari criminis reus est qui pauperes christi exasperat quia ad divinam injuriam referentur quidquid servis ejus injuriose infertur Facta est autem predicta consecratio Anno ab incarnatione domini millesimo centesimo tricesimo quinto indictione Octava epacta XV concurrente primo predie nonas Octobris