Charter Document - 05220104

Charter Document - 05220104


Charter Number: 05220104
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Petro Lugdunensi Archiepiscopo apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem Fraternitate tue notum facimus quoniam fratri nostro Guilenco Lingonensi Episcopo per scripta nostra precipimus quatenus dilecto filio nostro Herberto Abbati sancti Stephani Divionensis super Ecclesiam sancti Michaelis neque ab Humberto Presbytero neque alia submissa personna aliquam molestiam inferri permittat Id ipsum quoque Experientie tue injungimus ut qualiter idem Abbas prefatam Ecclesiam quiete ac pacifice habeat omnino provideas Et enim veridica relatione dedicimus quod prefatus Humbertus eamdem Ecclesiam juste ammiserit Data Parisis III nonas Novembris