Charter Document - 05220099

Charter Document - 05220099


Charter Number: 05220099
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1130 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius servus servorum dei dilecto in christo filio sancti Cisterciensi abbati salutem et apostolicam benedictionem Quoniam turbatus et inquetus animus non potest deo dignum famulatum impendere nostrum est paci et tranquilati Ecclesiarum et servorum dei auxiliante domno propensius providere Contraversiam siquidem inter filios nostros Hambertum sancti Stephani Divionensis et Herbertum sancti Sequani abbatis accipimus agitari Quia igitur te sapientem discretum et religiosum virum esse cognovimus dilectioni tue mandamus quatenus statuto utrique parti termino causam audias canonice que diffinias Et auditis utrique partis rationibus quod inter discretio tua statuerit inviolabiliter observatur Datum Remus II nonas Novembris