Charter Document - 05220097
| Charter Number: | 05220097 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1131 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius [Episcopus] servus servorum dei dilecto filio Herberto sancti Stephani Abbati salutem et apostolicam benedictionem Ex administratione officii nobis a deo injuncti est imposita nobis necessitas ut religionem satagamus statuere et stabilitam sumna diligentia propagare Et sicut sacramenta Ecclesiastica magis divino minimi sunt accepta ita pro discretas et idoneas per sonas debent ad salutatam animarum cum devotione et humilitate attentius ministrari Ideoque per Apostolica scripta tibi concedimus atque mandamus ut si Ecclesias tuas vacare contigerit in eis libere et absque contradictione aliqua sapientes et discretos canonicos regulares substituas qui et curam animarum suscipiant et earum salute providere cognoscant Salva nimirum dioecesani episcopi justicia et reverentia Data Altifiodori xv kalendas januarii
