Charter Document - 05220096
Charter Number: | 05220096 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1125 - 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine domini fiat manifestum quod posteris nostris obesset occultum Filii Maynfredi de Archo dona que pater ipsorum ecclesie beati Stephani ante fecerat non bene concedebant sed per dies assiduos canonicos eorumque res factis et verbis infestabant unde conventi et a pluribus temeritate reprehensi apud sanctum Apollinarem convencerunt et presentibus Herberto Abbate et Galone de Renavis et Girardo de Asperomonte canonicis et cum eis Guidone Alenardo et Odone de Eschire atque Guillermo preposito Ex parte autem filiorum Maynfredi presente eorum matre Bonna Domina et Valesto de Balaivains utrinque concessum est Quod sicut pater et mater eorum et Girardus de Aspero monte ac Guillermus prepositus predictusque Valetus anteriora dona recognoscerant sic illi milites concederent et omnino tenerent Sunt autem eorum nomina Humbertus primogenitus Ricardus atque Girardus Venientes itaque prenominati ad sanctum Benignum ante Maynfredum veraciter cognoverunt quod ipse Maynfredus sancto Stephano plenarium usum et percursum in omnibus silvis et aquis suis concesserat Hoc fecit domui sancti Stephani Divionensis et horreis de quibus ipsi domui annona et vinum in cellario Divionensi deferebatur Homines quoque et animalia domus Curbetonis si quilibet suorum dampnum inferrent capitale tantum redderetur Hec recognitio facta est ante Abbatem sancti Benigni coram monachis ejus Lamberto cantore Humberto cemerario Petro de Marrine et Hugone de Vennurio cellerario presente Herberto abbate et Girardo de Aspero monte et Odone de Eschire et Vuillermo preposito