Charter Document - 05220094
Charter Number: | 05220094 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1125 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod placitum quod Girardus Crassus canonicis apud Mirreium fecerat longe post mortem ejus Gertudis uxor ipsius quorumdam pravorum instinctu querelar cepit et in eos inde sepius injuriari Unde probis hominibus conventa malefacta corripuit et quod prius maritus suus fecerat et ipsa laudaverat recognivit tunc ipsa cum filiis Lebaldo et Guillermo et filia Regina uxore Henrici de Eschire plenarie et libere concedentes super altare sancti Stephani per librum obtulerunt placitum vero fuit quod decimas lucri canonicorum quantum ad parrochiam sancti martini pertinet omnino dimiserunt Pro alia filia nomine Donna et marito ejus Hugone de Baisse Artaldus frater Girardi Grassi in manu Jocelini de Bessua fidem dedit quod usque ad natale domini ipsis facere concedere quod facere si different ipse Artaldus in obsidione Divione maneret indeque nullatenus exiret donec illi libere concederent Censum quoque duorum solidorum sicut prius fecerant tunc et jam et illa pro marito et filii pro patre voluntarie obtulerunt Aderat tunc abbas Herbertus et pene omnis conventus canonicorum fuerunt hinc et inter fuerunt testes milites Odo et Henricus frater ejus de Eschire Odo Malnurit et Aymon Bornus frater ejus Vuido Taffuz Artaldus frater Guiardi Vuillermus de Orguil Odo Crassus Jocelinus de Bessua Ex familia canonicorum Galterius ventarius Durannus Escarizum Jocelinus Cisthianus de Coquina Vuido sutor ex parte Gertudis Stephanus de sancto Martino Vuido de Tylecastro