Charter Document - 05220093

Charter Document - 05220093


Charter Number: 05220093
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1125 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Superius annotatum est et memorie traditum quod Avinus de Acelet et Vuadinus de Divione filii quoque eorum calumpniam de via molendi de Calma quia sepius canonicos placitabunt omnino dimiserunt et euntibus ac redeuntibus viam liberam concesserunt Denique non multo post Guillermus de Orgiul predicti Vaudini filius illam querelam removit pratumque de Casnehel simul calumpniari cepit Unde conventus et placitum ad rectum reductus viam molendini liberam sicut in priori dono et calumpniam prati omnino guirpivit Hoc fecit in manu Herberti abbatis cujus etiam tempore pater suus fecerat laudante et consentione Humberto ipsius Guillermi fratre presentibus canonicis Galone fratre Aymonis Johanne de Arco Guidone de Longo Vado Girardo de Aspero Monte et militibus Aymone de Divione Odone de Eschire et fratre ejus Henrico Duranno Escharizun famulo canonicorum