Charter Document - 05220091
Charter Number: | 05220091 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1125 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et posteri quod Hugo domnus de Gie in Ecclesia sancti Stephani ad conversionem veniens dedit sancto Stephano in ipsa villa Gie mansum quod tenebat Ebrardus filius Tetardi cum omnibus appendiciis ipsius mansi Dedit etiam dimidiam decimam de Cuce grossam et minutam In Gie quoque erat suus ministerialis qui decimarum redecimam capiebat Ipsamque ministerialitatem totam liberam dedit ut canonici advelle suum decimatorem poverent Dederat autem prius et partem vendiderat canonicis anum [ante molendinum dans Perard] molendinum duos jomales terre arabilis Pro uxore sua vero similiter ad conversionem veniente dedit in predicta villa mansum quod tenebat Arnaldus cum omnibus manso pertinentibus Dedit quoque retro domum Lamberti maioris in Gie tres Jornales bone terre qui tueruntur in manso hugonis Clientis Hec dona concessit filius eorum Odo Domnus de Gie et Regina uxor ejus Laudantibus filiis suis Raynerio et Agneti Addiderunt insuper et firmiter concesserunt quod si quis ex eorum casamento pro anima sua Sancto Stephano daret Quantum vellet et sicut vellet quasi allodium tribueret Quantum canonici et eorum famuli de terra quam in dominio haberent excolerent Absque terciis velut propriam tenerent Dederunt etiam pro filia sua Elevisia quam cum amita posserunt duos jornales terre arrabilis et duas secaturas prati Prioris doni quod Hugo prose fecit in manu Herberti abbatis sunt testes Gisbertus canonicus Hugo capellanus Natalis famulus Argrius de Castellione Huo de Ormenceio Vuido Cabuz Tebaldus de S Lupo Secunda dono quod factum est ad Sanctum Lupum prima die Martis remuestivit Odo pro matre sua per baculum Milonem cantorem presente et petente Hugone patre suo Jam tunc canonico Inde sunt testes Hugo capellanus Viudo habanceio Rodulfus de Meillan Viudo Cabuz Lebaldus gener ejus de Sancto Lupo Hugo cliens Jam conversus et Simon et Hugo et Odo filii ejus per predicta namque mansa plenarium percursus et alodiale in silvis et planis et aquis per omnem potestatem Gieiri habet Ecclesia Sancti Stephani Divionensis