Charter Document - 05220090
Charter Number: | 05220090 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1125 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant a prioribus traditum habemus presentium et futurorum noticie tradimus quod eorum saluti et paci prodesse novimus Otto Domnus de Mirabello concessit Ecclesie sancti Stephani Divionensis et domini canonicorum eorum in manu Herberti abbatis terram quolibet modo ab eorum hominibus et animalibus excultam ita ut terciis redditis pro alodio eam haberent ut nec pro se nec pro alio eis uniquam telleretur Concessit quoque ut ad opus suum furnum in dominio facerent si de milite qui furnum Mirebelli in feodo ab eo tenebat hoc adquirere possent Decimas lucri quas reddere nolebat exinde redditurum se fidem dando spospondit Quia cimiterium rumperis stagnum suum firmaverat pro fore facto cimiterii et pro Elemosina quinque Jornales Terre in eorum vicinio dedit Ogerium nepotem Galterii conversi eis francum guirpivit Hec omnia se tenere et filium suum concedere facere promisit et in manu Herberti abbatis fidem suam dedit Quicquid in decimis de Baie ex parte uxoris sue calumpniabatur guirpivit et quia calumpniam injuste fecerat rectum fecit et capitale reddidit Affuerunt canonici Milo cantor et Girardo de Asperomente et Gilbertus de Granceio Duo presbyteri Constantinus de Acels Martinus de Mirebello Galterius et Hugo conversi Guido Niger famulus Mitites et hi Odo de Eschcrio Odo Malnurit Odo Grossus Huo et Lebaldus de Eschire Rodulfus de Furno Poncius de Fontannis Poncius de Arna Aimo Bornus de Beria Virricus de Aceltis Hec omnia concessit Legardis uxor ejus presentibus canonicis Girardo et Giberto Brutino decano Ricardo Hymberto de Arco Poncio de Darna Girardo canonico Lingonensi