Charter Document - 05220089
Charter Number: | 05220089 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1125 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes quod donum quod Girardus de Moliera fecit de terra que decitur ad mansum superius adnotatum est Denique aliquanto post tempore quibusdam querelis obortis donum ipsum causare cepit sed proborum hominum ratione et consilio convictus laudante filio suo quod prius fecerat conformavit et fratribus Agninifontis ipsam terram in perpetuum liberam tenendam uterque concessit Factam est donatio hec apud Relenpuntem in manu Domni Herberti Abbatis Testes sunt Rodulfus de Collens et Vuido venator canonici Lingonenses Hugo de Tuveria et Vuilencus milites de Nonjant Ebrardus magister molmenti Hanc donationem laudavit uxor Girardi apud Clarummonte et filia ejus presentibus Gisberto et Seguino canonicis sancti Stephani et Duranno Roncha canonico Lengonensi Affuerunt etenim testes Ubricus Capellanus Clarummontis Boninus Clericus Hugo Miles de Ello Girardus famulus Apud Varennas laudaverunt hoc donum filie Girardi Agnes uxor Arlebaudi et Letuidis soror ejus coram Vuileneco de Chosiul priore de Varennis et Petro monaco et Dominico presbytero et Mathia famulo monachorum Preterea rememorandum videtur quod ipse Girardus filium suum Galtericium dictum pro canonico reddidit Hoc pacto interposito quod post acessum temporis si puer levitate animi inde moveretur nullum tamen detrimentum et remotionem predictum donum pro inde consequeretur his affuit et omnino ut prediximus concessit filius ejus Fulco aput Relenpuntem quando et pro hujus rei recognitatione et confirmatione ab Aymone priore Agnini fontis Sexagenta Solidos acciperunt