Charter Document - 05220082

Charter Document - 05220082


Charter Number: 05220082
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Inter omnia que docuit ac tenenda instituit patrum antiquitas absque dubio precellit ab eis tradita litterarum auctoritas quibus quodammodo preterita velut presentia inscientibus monstrantur et cum fallacium repressione similitatrix mortis oblivis deletur Unde nos non solum voluntate sed et necessitate cogente priorium nostrorum in hoc quoque sequentes presentium ac futurorum noticie his litteris resignamus quod non ollivisci eis utile novimus Pontius miles de Sancto Lupo uxorque sua Lancenna dederunt Ecclesie beati Stephani Divionensis in manu Domni Herberti abbatis quartam partem census atrii in villa que dicitur Aujurra nec non et quartam partem omnium decimarum ejusdem ville tamen in autionis quam in bestiis Hoc donum Raynaudus de Granceis de quo infeodo tenebat et uxor ejus Ducissa eidem Ecclesie presente predicto abbate laudaverunt coram Gislberto canonico fratre ipsius Raynaudi et Guidone de Rausineriis et Ricardo preposito episcopi castellionulo et Ricardo capellano Tilecastri Ipse Pontius uxorque ejus dederunt etiam partem quam habebunt in loco molendini de Gieyo et fratum quod est superius Utrumque autem donum laudaverunt et concesserunt Guido Cabut Sancti Pontii et uxor ejus Ermynia filiique eorum Johannes et Guibertus et filia Elisabet cum marito suo Teobaudo Hujus donationis et concessionis testes Hugo domnus de Giego et Odo ejus filius Teobauldus de Monlandum Guido de Meillan Drogo Bornus milites Hugo Cliens Hugo filius ejus Simon Aliam partem in loco molendini pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum in manum Herberti Abbatis dederunt Hugo Capellanus et frater suus Lambertus maior Odo Guido Josnerius sororque eorum Runoldis uxor Hugonis clientes et Berta uxor Alinardi fratris eorum jam defuncti cum filia sua Teza et Filii Lamberti maioris Lambertus et Constantius Hoc idem fecerunt cognati eorum Arnotus Constantius Vuileneus Lambertus filiique eorum Hugo filius Arnoti Constantius et Martinus filii Constantii et filii Lanberti Johannes Curbertus sororque eorum Eledearda cum marito suo Humberto Hi omnes celestia proterrenis optantes ecclesie beati Stephani partes sedis molendini sibi competentes benigne et absolute dederunt Quia autem solent A omni dona ministerialium vel villanorum suorum quamvis injuste plerumque calumpniari Hugo dominus de Gieio et uxor ejus Eloiz cum Odone filio suo uxoreque ejus Regina necqua ex sua suorumque parte contra donum eorum umquam reclamatio fieret donum concesserunt Quorum concessioni affuerunt Galo Canonicus Avynus consusus Hugo Capellanus Poncius Guido Cabut frater ejus Theobaudus de Sancto Lupo Gener Guidonis Theobaldus de Mohlandum Vuido de Meilan Drogo Bornus Donationis ujus Hugonis capellani et fratrum ejus et cognatorum sunt testes Ebrardus sutor Ebrardus Clericus Gunterius nepos ipsius Hugonis et Lambertus frater humberti et de Molandum Teobaudus