Charter Document - 05220080
Charter Number: | 05220080 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1125 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Maynfredus dc Arco mansum et terram quam tenebat in aqueductu pro anima suo et pro antecessoribus suis atque pro filio suo qui canonicus erat Ecclesie beati Stephani concessit Hoc tamen donum Ricardus de Framont calumpniatus est dicens mansum et terram se Maynfredo in feodo tenere Tandem convenientes ad Aqueductum per colloquium isdem Ricardus Ecclesie vuirpivit quod calumpniabatur et Maynfredus cognovit et concessus est mansum et juris Ecclesie sancti Stephani pocius esse quam sui seque penituit injuste tenuisse Affuerunt donationi et guirpitioni Ricardis Herbertus abbas Garnerius prepositus Tebaudus canonicus Hugo frater ejus canonicus Hubertus canonicus Hugo frater ejus prepositus sancti Juliani Hubertus de Cortblanchin Aimo Bornus hi etiam cognitionem Maymfredi Audierunt indeque testes existunt Eadem die predictus abbas cum Tebaldo canonico ad Arcum perrexit atque ipsum donum filii Maynfredi filia uxor ejus et unor filii ejus Laudaverunt et concesserunt coram Andrea et Huone de Eschirio militibus et Valdino Clientes Maynfredi