Charter Document - 05220072

Charter Document - 05220072


Charter Number: 05220072
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus de Rupe incisa cum uxore sua et filiastro et Hugo Rubens cum uxore sua et filius atque Olderius sororus Hugonis cum laude uxoris sue et filiorum dederunt sub censum fratribus Agninifontes tres petias prati Unam scilicet ad Rupetum alteram sub natatoria Faveroles tertiam ad Viale de latere semite faverole Acceperuntque pro inde a canonicis in gressum XII solidorum census autem VIII nummorum qui solventur singulis annis in paschalibus feriis Preterea Henricus et Huo Rubens tradiderunt sub censu V nummorum et unius minuti quicquid habere possidebant in prato Ricardi laudante hoc et confirmante uxore Henrici et filiastro ejus Ad ipsum vero pratum pertinet quedam portunclam prati que est in Viali ad quam respicit adjecto ipsius minuti Solvetur ergo census iste in saniti Manetis sollempnitate filio Vidonis venatoris de Luse Item Hugo Rubens dedit dimidium prati ad fontem Pesant