Charter Document - 05220071

Charter Document - 05220071


Charter Number: 05220071
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus cultoribus veritatis quod Girardus miles de Moliera dedit sancto Stephano et canonicis Aguninis fontis terram suam que dicitur ad mansum ad omnes usus omnesque culturas laudante domno suo comite Wichardo a quo ipsam terram tenebat Inde testes sunt Aynardus prepositus ejusdem comitatis Odo cognatus Aynardi Mauricius sororius ejus Et Oliverius miles Amulfus de Viler villicus Girardi cum filio suo Garnerio Hoc donum confirmatum est a supradicto Girardo coram domno Elerberto Abbate et canonicis Bosone et Lamberto predicto loci Rectore Confirmationi huic affuerunt testes Bartholomeus filiaster Gerardi Teboldus de Figneis Petrus de Viler et Malgerius Vualterius famulus canonicorum et Arbertus de Ormence Uxor etiam Girardi confirmavit apud provencherius Testes Petro et Theodorico fratre ejus testes nichilominus sunt hujus dationis et confirmationis septem libre argente quas Girardo canonici dederunt in pactum pacis et securitatis