Charter Document - 05220070

Charter Document - 05220070


Charter Number: 05220070
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Milo de Curtaone cum laude uxoris mee et fratres mei Yrbertus et Galo illam calumpniam quam fatiebamus in molendino Sancti Stephani Divionensis quod est apud Curtanulfum matre nostra volente omnino vulpivimus et quia injuste vexavimus Ecclesiam sancti Stephani propter supradictum molendinum rectum de injuria in manu domni Herberti abbatis ejusdem Ecclesie fecimus Preterea dedimus canonicis supradictis et hominibus eorum morantibus apud Curtembetonis et alius de eorum familia usuarium in omnibus illis terris que ultra Tylam erant nostre juris hoc tamen tenore quod si dampnum ejusdem factum fuerit dampnum restauretur tantummodo et postea non fiat inde alia emendatio Ujus rei testes sunt Theodauricus de Fauveniaco Vuirricus Wido de Lambreiaco