Charter Document - 05220067
| Charter Number: | 05220067 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1140 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Tam presentibus quam futuris notum facere disponimus quod Constentia Salinensis femina reddit se deo et Sancto Stephano Divionensis Ecclesie pro conversa que dedit canonicis predicte Ecclesie in michio suo quator denarios in una quaque septimana quam diu ipsa manebit in domo suo in Salinensi villa Cum autem venerit ad divionensem monasterum sancti Stephani causa conversasionis habeant alios duos ita ut quator sint in singulis septimatis aut si apud Salinum morte preoccupata fuerit similiter Dedit item dimidium casale et dimidiam vineam Hoc donum concessit et laudavit Petrus ejus filius Signum Girardi Signum Valterii S Viberti Signum Ardini de Ponte Signum Odonis militis Signum Vuillermis pueri cui Odo pater suus ad memoriam hujus testimoni torsit aurem Signum Martini Pollato
