Charter Document - 05220066

Charter Document - 05220066


Charter Number: 05220066
Cartulary Title: Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod Stephanus Salinensis clericus prothomartiri Stephano Divionensis Ecclesie et Beato Augustino atque canonicis predicte Ecclesie se pro canonico reguli reddidit concedeus supradicto Stephano et ejus canonicis partem de caudaria qui comunis interse et fratrem suum Petrum videlicet que frater teneat illam a predictis canonicis reddendo eis in una quoque septimana quator denarios quos si noluerit reddere pars Stephani illius caudarie ad canonicos revertatur Dedit insuper dimidiam vineam que est sita in territorio quod vocatur Predeyla Item dedit alteram dimidiam vineam quam tenet Lebergie filius cum terra ad vinea pertinenti item dimidiam vineam cum planta que est sita in Rogamta quam tenet Natali a predictis patribus dedit que Casale dimidium quod Tenent Borno et Girardus Hujus rei testes sunt Ferlaudus Girardus Rodulfus Galterius regulares canonici Item testes sunt Arduinus Tegeru filius et Nyvo et Benedictus Salinensis et Gauterius Karolokasti propter istos testes sunt Theodericus atque dominicus et Landaulus