Charter Document - 05220065
Charter Number: | 05220065 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur l'histoire de la dévolution héréditaire dans les successions ab intestat en Bourgogne, depuis les origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1098 à 1140 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Tam presentibns quam futuris his litteris notificamus quod Domnus Gaufredus de Bellomonte cum Hugone filio suo pro remedio animarum suarum atque antecessorum suorum deo et Ecclesie beati Stephani Divionensis locum situm in Silva Altre que Envals vocatur ipsius que loci undique determinationem omnino liberam dederunt nec non illic commorantibus in omni terra sua parsonam ad porcos et pascua ad reliqua animalia que sic ubi aliquando dampnum inferrent ipsum solummodo restitueretur et percursum ad omnia illis necessaria concesserunt Inventionem etiam vasorum apium ubicumque contigisset dederunt atque in silvis et planis suis prata edificare eaque perpetuo possidere permiserunt Gislebertus quoque de Altre prepositus eorum quicquid ex supradictis prepositure sue competebat pro sue anime suorumque antecessorum requie libenter concessit Huic donavit interfuerunt Vualo prior ipsius Ecclesie Rainaudus canonicus Ebrardus Bernardus Eremita Vualo Coluns Vuirricus de Altre Vilencus de Mare Hugo Crassus et multi Post aliquot tempus idem Hugo filius Gaufridi huic dono laude filiorum suorum Huonis et Gaufridi accrevit quod absque redditione terciarum supradicti loci habitatores quocumque loco vellent in sua terra seminarent ac meterent Hujus rei testes Ebrardus Canonicus Durannus Monticionii Remigius capellanus Humbertus Vuido Burgires Aymo Coluns Hugo li Frances Erbertus filius prepositi de Altre Humbertus de Solario Aymo ligans vocans Huo filius supradicti Huonis Hoc donum et quidquid postea pater daret ipsi loco concessi coram eodem patre et coram his testibus Ebrardo canonico Remigio capellano Ulrico de Renavis Vuidone de Osile Ebrardo de Rollens Hugone Crasso Humberto de Solario Vuarnerio Crasso Erberto Capirum et multi alii